- FULMEN
- FULMENin Theologie Poetica, ut et Tonitru, designatut Geryonis fabula, cui a γηρύειν, i. e. φωνεῖν, Lat. sonando, nomen. Unde quod is triceps, quod boves ei tributi, quorum in Ins. Erythia sedes; quod idem ex Chrysaore et Callirrhoe natus fingitur, erudite de Fulminis natura explicat Voss. Et quidem apud Romanos hoc Graecosque non quidem Deus, sacrum tamen quid ac divinum habebatur, Aristot. Problem. s. 23. quaest. 19. Pers. Sat. 2. Amm. Marcell. l. 23. c. 5. etc. Refertque Plin. l. 2. c. 52. secundum Tagetis disciplinam, undecim esse Deos, qui fulmina iaculentur: sed praecipue a Romanis adsignari tribus sideribus supremis, Sturno, Iovi, Marti. Qui subtilius haec consectati, eos Saturno ait tribuere Fulmina rectos habentia ictus, quae infera appellata; Marti aurem cremantia: cumque Hetrusci trina Iovis credant fulmina, Romanos duo ex illis sefvare, diurnum Iovi tribuentes, nocturnum Summano. Farnab. hac de re sic, Trisulcum, ait, dicitur Fulmen propter ignes trium superiorum siderum ad terram deciduos, quorum summus ex nimio Saturni humore insuscat ἀγὴς imus ex ardore Martis cremat dissipatque ψολόεις: medius e clara Fovis subtilitate penetrat etiam illusis operimentis, καταβὰτης. Fovi rursus tres datae funt manubiae Minores, quae moneant, Maiores quae XII. Deorum consilio missae discutiant: Maximae quas super earundem nutu iaculatus, accendit, disperdit, ira summis commutat ad Senec. Hercule Oeteo sub fin. Act. 5. choro. Barbarae vero gentes,a c Romanis ignotae, Fulmen venerati sunt, non ut partem, vel partum Dei, vim fatidicam a toto, sive a Parente, participantem: sed longe illustrius, ut verum plerunqueve Numen. Quo iam ab aliis relatum illud Bernardi Serm. 10. Dom. I: Quadr. art. 2. Sed etiam hodie exstant in Barbaria degentibus Aquilonis, qui Tonitru pro Deo adorant. Honore eo dignati Fulmen dicuntur Novogrodienses, quibus Perun dicebatur; unde et vicinum est Monasterium Perunski. Inqueve eius honorem perpetuus ex quercu ignis exstruebatur; qui si negliegntiâ exstingueretur, capite Sacerdos luebat. Aiunt, cum idolum Perun proiceretur in flumen, natasse illud flumine adverso, vocemque hanc auditam, Haec vobis, Novogrodienses, in mei memoriam: imo et fustem in pontem coniectum, hodieque certis anni diebus exaudiri vocem Perun, ac tum ab accolis concurri fustibus infestis; sic ut difficulter a Praefecto sedetur tumultus, auctoribus Signism. L. B. Herberstenio Reb. Moscov. et Al. Gaguino Sarm. Eur. quorum prior etiam narrat de Wolodomiro Rege ut in Chiovia ad Borysthenem idolum Peruni statuerit: ubi et Deorum meminit, Uslad, Corsa, Daseva, Striba, Simaergla et Marosch; apud alterum haec quoque de Lithuanis verba legas: Fulmen quoque, quod Perunum Sclavonica linguâ vocant, pro Deo colebant. Affinia sunt, quae de tonitru ab Ingis Peruviae Dominis, pro Numine habito, dicemus infra in voce Tonitru. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 33. Ceterum Fulminis in divinationibus Vett. Romanorum inprimis praecipua ratio semper habita est, celebres apud hos Fulgurales libri; totam hanc scientiam late complexi, de quibus aliquid diximus supra, in voce Bygois, item Fulguritum, ubi etiam de more Fulmina procurandi pluribus egimus, quibus adde infra dicenda in voce Mola. Addo hic insignem Artemidori locum ibi citatum, totam rei summam continentem hisce: Ὥσπρ οὖν ὁ κεραυνὸς τὰ μὲν ἄσημα τῶ χωρίων ἐπίσημα ποιεῖ διὰ τοὺς ενιδρυμένους βωμοὺς καὶ τὰς εν αύτοῖς γενομένας θυςίας, τά τε πολυτελῆ χωρία ἔρημα καὶ ἄβατα ποιεῖ, οὐδεὶς γὰρ εναὐτοῖς ενδιατρίβειν ἔτι θελει, οὕτως ὁ ὄνειρος κτλ. Quemadmodumenim fulmen ignobilia loca celebria reddit, ob aras ibi exstrui et victimas mactari solitas, fertiliaque ac magni pretii arva inaccessa facit ac deserta, quippe in quibus nemo amplius morari cupit. Ita somnium etc. Nec omittendum, quod in Etrusca disciplina de Iactibus fulminum (quas manubias dictas et Iovi, Vulcano ac Minervae possessas, Serv. auctor est ad Aen. l. 1. v. 230. vide quoqueve infra Sumnianus Fulmen regale appellatum est, de quo sic Senec. ex Caecinna, Nat. l. 2. c. 49. Regalia fulmina sunt, quorum vi tangitur vel Comitium, vel principalia urbis liberae loca: quorum significatio regnum civitati minatur Exemplum habes in Suet. Aug. c. 94. Sed nec illud, quod Fulminum corusc ationes auspicia Nuptialia multis faciunt Heroum connubiis, apud Poetas. Claud. de Raptu Proserp. Carm. 235. v. 228. et seqq.——— ni Iuppiter aethere summoPacificas rubri torsisset fulminis alas,Confessus generum: nimbis Hymenaeus hiulcisIntonat, et testes firmaent connubia flammae.Et ante eum Virg. Aen. l. 4. v. 168.——— fulsêre aether et conscius ignisConnubii ———Ita nempe Iunonem amplecti Iuppiter credebatur etc. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, praesertim Theb. . 1. v. 257. et seqq. ubi inter alia nullum sine Iunone fulmen, quia non sine, qui ipsa est, aere, apud Poetas fieri, et proin illud ἀερ´μορφον Orpheo appellari, observat, ut et supra ubi de Fulguritis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.